Omnes enim homines lucernae, quia et accendi possunt et exstingui. Et lucernae quidem cum sapiunt, lucent, et spiritu fervent: nam et si ardebant et exstinctae sunt, etiam putent. Permanserunt enim servi Dei lucernae bonae ex oleo misericordiae illius, non ex viribus suis. Gratia quippe Dei gratuita, illa oleum lucernarum est. Plus enim illis omnibus laboravi, ait quaedam lucerna; et ne viribus suis ardere videretur, adjunxit, Non ego autem, sed gratia Dei mecum 4I Cor. XV, 10 . Omnis ergo prophetia ante Domini adventum, lucerna est: de qua dicit Petrus apostolus, Habemus certiorem propheticum sermonem, cui bene facitis intendentes, quemadmodum lucernae lucenti in obscuro loco, donec dies lucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris 5II Petr. I, 19 . Lucernae itaque Prophetae, et omnis prophetia una magna lucerna. Quid Apostoli? non lucernae etiam ipsi? Plane lucernae. Solus enim ille non lucerna. Non enim accenditur et exstinguitur: quia sicut Pater habet vitam in semetipso, sic dedit Filio habere vitam in semetipso. Lucernae ergo et Apostoli; et gratias agunt, quia et accensi sunt lumine Veritatis, et fervent Spiritu charitatis, et suppetit illis oleum gratiae Dei. Si non essent lucernae, non diceret illis Dominus, Vos estis lumen mundi. Nam posteaquam dixit, Vos estis lumen mundi, ostendit ne tale lumen se putarent, quale dictum est, Erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Tunc autem hoc de Domino dictum est, cum a Joanne distingueretur. De Joanne quippe Baptista dictum erat, Non erat ille lumen, sed ut testimonium perhiberet de lumine 6Joan. I, 9, 8 . Et ne diceres, Quomodo lumen non erat, de quo Christus dicit, quia lucerna erat? In comparatione alterius luminis non erat lumen. Erat enim verum lumen, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Ergo cum et discipulis diceret, Vos estis lumen mundi, ne sibi aliquid tributum putarent, quod de solo Christo intelligendum esset, et ita lucernae vento superbiae exstinguerentur; cum dixisset, Vos estis lumen mundi, continuo subjunxit, Non potest civitas abscondi supra montem constituta, neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt. Sed quid, si Apostolos non dixit lucernam, sed accensores lucernae quam ponerent super candelabrum? Audi quia ipsos dixit lucernam. Sic luceat, inquit, lumen vestrum coram hominibus, ut videntes bona opera vestra glorificent, non vos, sed Patrem vestrum qui in coelis est 7Matth. V, 14-16 .
In Iohannis Evangelium tractatus
Notes
- 4. I Cor. XV, 10
- 5. II Petr. I, 19
- 6. Joan. I, 9, 8
- 7. Matth. V, 14-16