TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Ergo, fratres mei, quoniam Dominus breviter ait, Ego sum lux mundi; qui me sequitur, non ambulabit in tenebris; sed habebit lumen vitae: quibus verbis aliud est quod jussit, aliud quod promisit: faciamus quod jussit, ne impudenti fronte desideremus, quod promisit; ne dicat nobis in judicio suo, Fecisti enim quod jussi, ut expetas quod promisi? Quid ergo jussisti, Domine Deus noster? Dicit tibi, Ut sequereris me. Consilium vitae petiisti. Cujus vitae, nisi de qua dictum est, Apud te fons vitae? Audivit quidam, Vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo; et veni, sequere me. Tristis abscessit, non est secutus: quaesivit magistrum bonum, interpellavit doctorem, et contempsit docentem: tristis abscessit, ligatus cupiditatibus suis; tristis abscessit, habens grandem sarcinam avaritiae super humeros suos 11Matth. XIX, 16-22. Laborabat, aestuabat; et qui ab illo sarcinam deponere voluit, non est sequendus putatus, sed deserendus. Postea vero quam Dominus per Evangelium clamavit, Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam; tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde 12Id. XI, 28 et 29 : quam multi fecerunt audito Evangelio, quod ex ore ipsius auditum dives ille non fecit? Ergo modo faciamus, sequamur Dominum; solvamus compedes quibus impedimur sequi. Et quis idoneus solvere tales nodos, nisi ille adjuvet cui dictum est, Disrupisti vincula mea 13Psal. CXV, 16 ? De quo alius psalmus dicit, Dominus solvit compeditos, Dominus erigit elisos 14Psal. CXLV, 8 .

Notes

  1. 11. Matth. XIX, 16-22
  2. 12. Id. XI, 28 et 29
  3. 13. Psal. CXV, 16
  4. 14. Psal. CXLV, 8