TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Modo autem de ipsa passione sua, quae posita erat non in ejus necessitate, sed potestate, locutus est Judaeis dicens: Ego vado. Christo enim Domino mors profectio fuit illo unde venerat, et unde non discesserat. Ego, inquit, vado, et quaeretis me: non desiderio, sed odio. Nam illum posteaquam abscessit ab oculis hominum, inquisierunt et qui oderant et qui amabant: illi persequendo, illi habere cupiendo. In Psalmis ait ipse Dominus per prophetam, Periit fuga a me, et non est qui requirat animam meam 2Psal. CXLI, 5 : et iterum ait alio loco in Psalmo, Confundantur et revereantur requirentes animam meam 3Psal. XXXIX, 15 . Culpavit qui non requirerent, damnavit qui requirerent. Malum est enim non quaerere animam Christi, sed quomodo eam quaesierunt discipuli; et malum est quaerere animam Christi, sed quomodo eam Judaei quaesierunt: illi enim ut haberent, isti ut perderent. Denique isti quia sic quaerebant more malo, corde perverso, quid secutus adjunxit? Quaeretis me, et, ne putetis quia bene me quaeretis, in peccato vestro moriemini. Hoc est Christum male quaerere, in peccato suo mori: hoc est illum odisse, per quem posset solum salvus esse. Cum enim homines quorum spes in Deo est, non debeant mala reddere nec pro malis, reddebant isti mala pro bonis. Praenuntiavit ergo illis Dominus, dixitque sententiam praescius, quod in suo peccato morerentur. Deinde adjungit: Quo ego vado, vos non potestis venire. Hoc et discipulis alio loco dixit; nec tamen eis dixit, In peccato vestro moriemini. Quid autem dixit? Quod et istis: Quo ego vado, vos venire non potestis 4Joan. XIII, 33 . Non abstulit spem, sed praedixit dilationem. Quando enim hoc discipulis Dominus loquebatur, tunc non poterant venire quo ille ibat, sed postea venturi erant: isti autem nunquam, quibus praescius dixit, In peccato vestro moriemini.

Notes

  1. 2. Psal. CXLI, 5
  2. 3. Psal. XXXIX, 15
  3. 4. Joan. XIII, 33