Sed quod sequitur attendamus. Jam non dico vos servos; quia servus nescit quid faciat dominus ejus. Quomodo ergo intellecturi sumus, et servum et amicum esse servum bonum, cum dicat, Jam non dico vos servos, quia servus nescit quid faciat dominus ejus? Ita nomen constituit amici, ut auferat servi; non ut in uno utrumque maneat, sed ut alterum altero decedente succedat. Quid est hoc? Itane cum praecepta Domini fecerimus, servi non erimus? Itane tunc servi non erimus, quando boni servi fuerimus? Et quis contradicere potest veritati quae ait, Jam non dico vos servos? Et cur hoc dixerit, docet: Quia servus, inquit, nescit quid faciat dominus ejus. Numquidnam servo bono et probato dominus ejus non etiam secreta sua committit? Quid est ergo quod ait, Servus nescit quid faciat dominus ejus? Verum, esto, nescit quid faciat; numquid nescit etiam quid praecipiat? Nam et si hoc nescit, quomodo servit? Aut quomodo servus est, qui non servit? Et tamen Dominus loquitur, Vos amici mei estis, si feceritis quae ego praecipio vobis. Jam non dico vos servos. O rem mirabilem! Cum servire non possimus, nisi praecepta Domini fecerimus, quomodo praecepta faciendo servi non erimus? Si servus non ero praecepta faciendo, et nisi praecepta fecero, servire non potero; ergo serviendo servus non ero.