Quod autem sequitur, Et cum venerit ille, arguet mundum de peccato, et de justitia, et de judicio: de peccato quidem, quia non credunt in me; de justitia vero, quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me; de judicio autem, quia princeps hujus mundi judicatus est 12Id. XVI, 8-11 : tanquam solum sit peccatum non credere in Christum, et tanquam ipsa sit justitia non videre Christum, et tanquam ipsum sit judicium quod princeps hujus mundi, hoc est diabolus judicatus est: valde latebrosum est, nec isto sermone coarctandum, ne fiat obscurius brevitate; sed alio potius quantum Dominus adjuverit explicandum.