TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Isti autem de Scripturis ipsis fallunt populos, ut accipiant ab ipsis honores et laudes, et non convertantur homines ad veritatem. Quia vero ipsis Scripturis fallunt populos, a quibus quaerunt honores; vendunt boves, vendunt et oves, id est ipsas plebes. Et cui vendunt, nisi diabolo? Namque, fratres mei, si Christi unica Ecclesia est, et una est; quidquid inde praeciditur, quis tollit, nisi leo ille rugiens et circumiens, quaerens quem devoret 28I Petr. V, 8? Vae his qui praeciduntur! nam illa integra permanebit. Novit enim Dominus qui sunt ejus 29II Tim. II, 19. Tamen quantum in ipsis est, vendunt boves et oves, vendunt et columbas: observent flagellum peccatorum suorum. Certe quando aliquid tale patiuntur propter istas iniquitates suas, agnoscant quia Dominus fecit flagellum de resticulis, et ad hoc admonet eos ut mutent se, ut non sint negotiatores: nam si se non mutaverint, audient in fine, Ligate illis manus et pedes, et projicite in tenebras exteriores.

Notes

  1. 28. I Petr. V, 8
  2. 29. II Tim. II, 19