Sed hanc praedestinationem in sua clarificatione manifestius aperuit, qua eum clarificavit Pater, in eo quod adjunxit, Claritate quam habui, priusquam mundus esset, apud te. Ordo verborum est, quam habui apud te, priusquam mundus esset. Ad hoc valet quod ait, Et nunc clarifica me; hoc est, sicut tunc, ita et nunc; sicut tunc praedestinatione, ita et nunc perfectione: fac in mundo, quod apud te jam fuerat ante mundum; fac in suo tempore, quod ante omnia tempora statuisti. Hoc quidam sic intelligendum putarunt, tanquam natura humana quae suscepta est a Verbo, converteretur in Verbum, et homo mutaretur in Deum; imo, si diligentius quod opinati sunt cogitemus, homo periret in Deo. Non enim quisquam ex ista mutatione hominis vel duplicari Dei Verbum dicturus est, vel augeri, ut aut duo sint quod unum fuit, aut amplius sit quod minus fuit. Porro si natura humana in Verbum mutata atque conversa, Verbum Dei quantum erat et quod erat hoc erit, ubi est homo si non perit?