Sed clausum est adhuc, et expositione indiget, quantum arbitror, quare in tollendo grabato dilectio proximi commendetur: nisi forte hoc nos offendit, quod per grabatum, rem quamdam stolidam et insensatam, proximus commendatur. Non irascatur proximus, si commendatur nobis per rem quae sine anima et sine sensu est. Ipse Dominus et salvator noster Jesus Christus lapis angularis dictus est, ut duos conderet in se 27Ephes. II, 14-20. Dictus est et petra, unde aqua profluxit: Petra autem erat Christus 28I Cor. X, 4 . Quid ergo mirum, si Petra Christus, lignum proximus? Non tamen qualecumque lignum: quomodo nec illa qualiscumque petra, sed unde aqua profluxerat sitientibus; nec qualiscumque lapis, sed angularis, qui in semetipso copulavit duos parietes e diverso venientes. Sic nec qualecumque lignum proximum acceperis, sed grabatum. Quid ergo in grabato, obsecro te? quid, nisi quia ille languidus grabato portabatur? Sanus autem grabatum portat. Quid dictum est ab Apostolo? Invicem onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi 29Galat. VI, 2 . Lex ergo Christi charitas est, nec charitas impletur nisi invicem onera nostra portemus. Sufferentes, inquit, invicem in dilectione, studentes servare unitatem spiritus in vinculo pacis 30Ephes. IV, 2, 3 . Cum esses languidus, portabat te proximus tuus; sanus factus es, porta proximum tuum: Invicem onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi. Sic adimplebis, o homo, quod tibi deerat. Tolle ergo grabatum tuum. Sed cum tuleris, noli remanere, ambula. Diligendo proximum, et curam habendo de proximo tuo, iter agis. Quo iter agis, nisi ad Dominum Deum, ad eum quem diligere debemus ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente? Ad Dominum enim nondum pervenimus, sed proximum nobiscum habemus. Porta ergo eum, cum quo ambulas; ut ad eum pervenias, cum quo manere desideras. Tolle ergo grabatum tuum, et ambula.