Hoc audivit Joannes, ut nosset eum quem non noverat, an ut plenius nosset quem jam noverat? Si enim omni ex parte non nosset, non venienti ad fluvium ut baptizaretur diceret, Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me 4Matth. III, 14 ? noverat ergo. Quando autem columba descendit? Jam baptizato Domino, et ab aqua ascendente. At si ille qui eum misit, dixit, Super quem videris Spiritum descendentem sicut columbam, et manentem super eum, ipse est qui baptizat in Spiritu sancto; et non noverat eum, sed columba descendente cognovit eum; columba vero tunc descendit, quando Dominus ab aqua ascendit; tunc autem cognoverat Joannes Dominum, quando ad eum Dominus ad aquam veniebat: manifestatur nobis quia Joannes secundum aliquid noverat, secundum aliquid nondum noverat Dominum. Nisi autem hoc intellexerimus, mendax erat. Quomodo erat verax agnoscens, qui dicit, Tu ad me venis baptizari, et ego a te debeo baptizari? Verax est cum hoc dicit? Et quomodo rursus verax est cum dicit, Ego non noveram eum; sed qui misit me baptizare in aqua, ipse mihi dixit, Super quem videris Spiritum descendentem sicut columbam, et manentem super eum, ipse est qui baptizat in Spiritu sancto? Innotuit per columbam Dominus, non ei qui se non noverat, sed ei qui in eo aliquid noverat, aliquid non noverat. Nostrum est ergo quaerere quid in eo Joannes nondum noverat, et per columbam didicit.