TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Habeat ergo apud nos honorem Propheta, quia non habuit honorem in patria sua. Non habuit honorem in patria, in qua conditus est; habeat honorem in patria quam condidit. In illa enim conditus est conditor omnium, conditus in illa est secundum formam servi. Nam ipsam civitatem in qua conditus est, ipsam Sion, ipsam Judaeorum gentem, ipsam Jerusalem, ipse condidit cum esset apud Patrem Verbum Dei: Omnia enim per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. De illo ergo homine de quo hodie audivimus, unus mediator Dei et hominum homo Christus Jesus 7I Tim. II, 5, etiam Psalmus praelocutus est, dicens, Mater Sion, dicet homo. Quidam homo, mediator Dei et hominum homo, Mater Sion dicit. Quare Mater Sion dicit? Quia inde accepit carnem, inde virgo Maria, de cujus utero servi forma suscepta est, in qua dignatus est apparere humillimus. Mater Sion dicit homo, et homo iste qui dicit Mater Sion, factus est in ea, homo factus est in ea. Nam Deus erat ante eam, et homo factus est in ea. Qui homo factus est in ea, ipse fundavit eam Altissimus 8Psal. LXXXVI, 5 , non humillimus. Homo factus est in ea humillimus; quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis: ipse fundavit eam Altissimus; quia in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum; et Deus erat Verbum: omnia per ipsum facta sunt 9Joan. I, 1, 3, 14 . Quia vero condidit istam patriam, hic habeat honorem. Repulit eum patria in qua generatus est; suscipiat eum patria quam regeneravit.

Notes

  1. 7. I Tim. II, 5
  2. 8. Psal. LXXXVI, 5
  3. 9. Joan. I, 1, 3, 14