His ex Evangelio, quae certe manifesta sunt, intellectis, patebunt illa omnia mysteria quae in isto miraculo Domini latent. Videte quid ait, quia oportebat impleri in Christo quae de illo scripta sunt. Ubi scripta sunt? In Lege, inquit, et Prophetis, et Psalmis. Nihil Scripturarum veterum praetermisit. Illa erat aqua; et ideo dicti sunt illi a Domino insensati, quia eis adhuc aqua sapiebat, non vinum. Quomodo autem fecit de aqua vinum? Cum aperuit eis sensum, et exposuit eis Scripturas, incipiens a Moyse per omnes Prophetas. Unde jam inebriati dicebant, Nonne cor nostrum erat ardens in via, cum aperiret nobis Scripturas 6Luc. XXIV, 13-47 ? Intellexerunt enim Christum in his Libris in quibus eum non noverant. Mutavit ergo aquam in vinum Dominus noster Jesus Christus, et sapit quod non sapiebat, inebriat quod non inebriabat. Si enim jussisset inde aquam effundi, et sic ipse mitteret vinum ex occultis creaturae sinibus, unde fecit et panem quando saturavit tot millia: non enim quinque panes habebant quinque millium hominum saturitatem, aut saltem duodecim cophinos plenos 7Matth. XIV, 17-21, sed omnipotentia Domini quasi fons panis erat; sic posset et effusa aqua vinum infundere: quod si fecisset, videretur Scripturas veteres improbasse. Cum autem ipsam aquam convertit in vinum, ostendit nobis quod et Scriptura vetus ab ipso est: nam jussu ipsius impletae sunt hydriae. A Domino quidem et illa Scriptura; sed nihil sapit, si non ibi Christus intelligatur.