Verumtamen seducti seducunt, et proponunt fallacias hominibus: tendunt ad capiendos homines, et hoc in plateis. Nam qui tendunt ad capiendas feras, vel in silvis atque in solitudine id agunt: quam infeliciter vani sunt homines, quibus capiendis in foro tenditur! Nummos accipiunt, cum se homines hominibus vendunt; dant isti nummos, ut se vanitatibus vendant. Intrant enim ad mathematicum, ut emant sibi dominos, quales mathematico dare placuerit; vel Saturnum, vel Jovem, vel Mercurium, vel si quid aliud sacrilegi nominis. Intravit liber, ut nummis datis servus exiret. Imo vero non intraret, si liber esset: sed intravit quo eum dominus error, et domina cupiditas traxit. Unde et Veritas dicit: Omnis qui facit peccatum, servus est peccati 20Joan. VIII, 34 .