Primum ergo scire debet Charitas vestra, quod ipse Christus crucifixus, quo velut lacte parvulos aluisse se dicit Apostolus; ipsa vero caro ejus, in qua facta est vera mors ejus et vulnera vera confixi, sanguisque percussi, non eo modo a carnalibus quo ab spiritualibus cogitatur, et illis est lac, istis cibus; quia et si non audiunt amplius, intelligunt amplius. Non enim aequaliter mente percipitur, etiam quod in fide pariter ab utrisque recipitur. Ita fit ut praedicatus ab Apostolis Christus crucifixus, et Judaeis esset scandalum, et Gentibus stultitia, et ipsis vocatis Judaeis et Graecis Dei Virtus et Dei Sapientia 2I Cor. I, 23, 24: sed carnalibus parvulis id tantum credendo tenentibus, spiritualibus autem capacioribus id etiam intelligendo cernentibus; illis ergo tanquam lacteus potus, istis tanquam solidus cibus: non quia hoc illi aliter in populis, isti aliter in cubiculis cognoverunt; sed quod eodem modo utrique cum palam diceretur audiebant, pro suo modo quique capiebant. Cum enim Christus propterea sit crucifixus, ut in remissionem peccatorum sanguinem funderet, qua ejus Unigeniti passione divina gratia commendatur, ut nemo in homine glorietur; quomodo intelligebant Christum crucifixum qui adhuc dicebant, Ego sum Pauli 3Ibid., 12 ? Numquid quomodo ipse Paulus qui dicebat, Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi 4Galat. VI, 14 ? De ipso itaque Christo crucifixo, et ipse cibum pro sua capacitate sumebat, et illos lacte pro eorum infirmitate nutriebat. Denique illa quae scripsit ad Corinthios, aliter utique ab ipsis parvulis, aliter a capacioribus posse intelligi sciens, ait: Si quis est inter vos propheta aut spiritualis, agnoscat quae scribo vobis, quia Domini est mandatum: si quis autem ignorat, ignorabitur 5I Cor. XIV, 37, 38 . Solidam profecto voluit esse scientiam spiritualium, ubi non sola fides accommodaretur, sed certa cognitio teneretur; ac per hoc illi ea ipsa credebant, quae spirituales insuper agnoscebant. Ignorabitur autem, ait, qui ignorat; quia nondum ei revelatum est, ut quod credit sciat. Quod cum fit in hominis mente, ipse dicitur cognosci a Deo; quia Deus illum cognoscentem facit, sicut alibi ait: Nunc autem cognoscentes Deum, imo cogniti a Deo 6Galat. IV, 9 . Neque enim tunc cognoverat eos Deus, praecognitos et electos ante mundi constitutionem 7Eph. I, 4; sed tunc eos seipsum cognoscere fecerat.