TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Altera die turba quae stabat trans mare, unde illi venerant, vidit quia navicula non erat ibi nisi una, et quia non introisset cum discipulis suis in navem, sed soli discipuli ejus abiissent: aliae vero supervenerunt naves a Tiberiade, juxta locum ubi manducaverunt panem, gratias agentes Domino. Cum ergo vidissent turbae quia Jesus non esset ibi, neque discipuli ejus, ascenderunt in naviculas, et venerunt Capharnaum quaerentes Jesum. Insinuatum tamen est illis tam magnum miraculum. Viderunt enim quod discipuli soli ascendissent in navem, et quia alia navis non ibi erat. Venerunt autem inde et naves juxta locum illum ubi manducaverunt panem, in quibus eum turbae secutae sunt. Cum discipulis ergo non ascenderat, alia navis illic non erat: unde subito trans mare factus est Jesus, nisi quia super mare ambulavit, ut miraculum monstraret?