TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Coena Domini secundum Joannem, adjuvante ipso, debitis est explicanda tractatibus, et ut nobis posse donaverit, explananda. Ante diem autem festum Paschae, sciens Jesus quia venit hora ejus ut transeat ex hoc mundo ad Patrem, cum dilexisset suos qui erant in mundo, in finem dilexit eos. Pascha, fratres, non sicut quidam existimant, graecum nomen est, sed hebraeum: opportunissime tamen occurrit in hoc nomine quaedam congruentia utrarumque linguarum. Quia enim pati graece πάσχειν dicitur, ideo Pascha passio putata est, velut hoc nomen a passione sit appellatum: in sua vero lingua, hoc est in hebraea, Pascha transitus dicitur: propterea tunc primum Pascha celebravit populus Dei, quando ex Aegypto fugientes, Rubrum mare transierunt 1Exod. XIV, 29. Nunc ergo figura illa prophetica in veritate completa est, cum sicut ovis ad immolandum ducitur Christus 2Isai. LIII, 7, cujus sanguine illitis postibus nostris, id est, cujus signo crucis signatis frontibus nostris, a perditione hujus saeculi tanquam a captivitate vel interemptione Aegyptia liberamur 3Exod. XII, 23; et agimus saluberrimum transitum, cum a diabolo transimus ad Christum, et ab isto instabili saeculo ad ejus fundatissimum regnum. Ideo quippe ad Deum permanentem transimus, ne cum mundo transeunte transeamus. De hac nobis collata gratia Deum laudans Apostolus dicit: Qui eruit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii charitatis suae 4Coloss. I, 13 . Hoc itaque nomen, id est, Pascha, quod latine, ut dixi, transitus nuncupatur, velut interpretans nobis beatus Evangelista, Ante diem, inquit, festum Paschae, sciens Jesus quia venit hora ejus ut transeat ex hoc mundo ad Patrem. Ecce Pascha, ecce transitus. Unde, et quo? De hoc scilicet mundo ad Patrem. Spes membris in capite data est, quod essent illo transeunte sine dubio secutura. Quid ergo infideles, et ab hoc capite atque ab ejus corpore alieni? nonne et ipsi transeunt, quia non permanent? Transeunt plane et ipsi: sed aliud est transire de mundo, aliud est transire cum mundo; aliud ad Patrem, aliud ad hostem. Nam et Aegyptii transierunt; non tamen transierunt per mare ad regnum, sed in mari ad interitum.

Notes

  1. 1. Exod. XIV, 29
  2. 2. Isai. LIII, 7
  3. 3. Exod. XII, 23
  4. 4. Coloss. I, 13