TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Turbatus est ergo potestatem habens ponendi animam suam, et potestatem habens iterum sumendi eam 4Id. X, 18. Turbatur tam ingens potestas, turbatur petrae firmitas: an potius in eo nostra turbatur infirmitas? Ita vero: nihil indignum credant servi de Domino suo, sed agnoscant se membra in capite suo. Qui mortuus est pro nobis, turbatus est idem ipse pro nobis. Qui ergo potestate mortuus est, potestate turbatus est: qui transfiguravit corpus humilitatis militatis nostrae conforme corpori gloriae suae 5Philipp. III, 21, transfiguravit etiam in se affectum infirmitatis nostrae, compatiens nobis affectu animae suae. Proinde quando turbatur magnus, fortis, certus, invictus, non ei timeamus quasi deficiat; non perit, sed nos quaerit. Nos, inquam, nos omnino sic quaerit: nos ipsos in illius perturbatione videamus, ut quando turbamur, non desperatione pereamus. Quando turbatur qui non turbaretur nisi volens, eum consolatur qui turbatur et nolens.

Notes

  1. 4. Id. X, 18
  2. 5. Philipp. III, 21