Nec mireris quod ineffabilis Dei scientia, qua novit omnia, per varios humanae locutionis modos, omnium istorum corporalium sensuum nominibus nuncupatur: cum et ipsa mens nostra, hoc est homo interior, cui uniformiter scienti per hos quinque veluti nuntios corporis diversa nuntiantur, quando immutabilem veritatem intelligit, eligit, diligit, et lumen videt de quo dicitur, Erat lumen verum; et verbum audit de quo dicitur, In principio erat Verbum 16Joan. I, 9, 1 ; et odorem capit de quo dicitur, Post odorem unguentorum tuorum curremus 17Cant. I, 3 ; et fontem bibit, de quo dicitur, Apud te est fons vitae 18Psal. XXXV, 10 ; et tactu fruitur, de quo dicitur, Mihi autem adhaerere Deo bonum est 19Psal. LXXII, 28 : nec aliud atque aliud, sed una intelligentia tot sensuum nominibus nuncupatur. Cum ergo de Spiritu sancto dicitur, Non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet, loquetur; multo magis ibi simplex natura, ubi verissime simplex est, vel intelligenda est vel credenda, quae longe alteque naturam nostrae mentis excedit. Mutabilis quippe est mens nostra, quae percipit discendo quod nesciebat, et amittit dediscendo quod sciebat; et veri similitudine fallitur, ut pro vero approbet falsum, et obscuritate sua quasi quibusdam tenebris impeditur, ne perveniat ad verum. Et ideo non est ista substantia verissime simplex, cui non hoc est esse quod nosse: potest enim esse, nec nosse. At illa divina non potest, quia id quod habet est. Ac per hoc non sic habet scientiam, ut aliud illi sit scientia qua scit, aliud essentia qua est; sed utrumque unum. Nec utrumque dicendum est, quod simpliciter unum est. Sicut habet Pater vitam in semetipso, nec aliud est ipse quam vita quae in ipso est; et dedit Filio habere vitam in semetipso 20Joan. V, 26 , hoc est, genuit Filium qui et ipse vita esset. Sic itaque debemus accipere quod de Spiritu sancto dictum est, Non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet, loquetur, ut intelligamus non eum esse a semetipso. Pater quippe solus de alio non est. Nam et Filius de Patre natus est, et Spiritus sanctus de Patre procedit: Pater autem nec natus est de alio, nec procedit. Nec ideo sane aliqua disparilitas in summa illa Trinitate cogitationi occurrat humanae: nam et Filius ei de quo natus est, et Spiritus sanctus ei de quo procedit, aequalis est. Quid autem illic intersit inter procedere et nasci, et longum est quaerendo disserere, et temerarium cum disserueris definire: quia hoc et menti utcumque comprehendere, et si quid forte mens inde comprehenderit, linguae difficillimum est explicare, quantuslibet praesit doctor, quantuslibet adsit auditor. Non ergo loquetur a semetipso: quia non est a semetipso. Sed quaecumque audiet, loquetur: ab illo audiet a quo procedit. Audire illi scire est; scire vero esse, sicut superius disputatum est. Quia ergo non est a semetipso, sed ab illo a quo procedit; a quo illi est essentia, ab illo scientia: ab illo igitur audientia, quod nihil est aliud quam scientia.