TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Moralis igitur insinuatur locus. Facit quod faciendum admonet, et exemplo suo suos instruxit praeceptor bonus, ut a filiis piis impendatur cura parentibus: tanquam lignum illud ubi erant fixa membra morientis, etiam cathedra fuerit magistri docentis. Ex hac sana doctrina didicerat Paulus apostolus quod docebat, quando dicebat: Si quis autem suis, et maxime domesticis non providet, fidem negavit, et est infideli deterior 2I Tim. V, 8 . Quid autem tam cuique domesticum quam parentes filiis, aut parentibus filii? Hujus itaque saluberrimi praecepti ipse magister sanctorum de seipso constituebat exemplum, quando non ut famulae Deus quam creaverat et regebat, sed ut matri homo de qua creatus fuerat et quam relinquebat, alterum pro se quodammodo filium providebat. Nam cur hoc fecerit, quod sequitur indicat: ait enim Evangelista, Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua, de seipso dicens. Sic quippe commemorare se solet, quod eum diligebat Jesus: qui utique omnes, sed ipsum prae caeteris et familiarius diligebat, ita ut in convivio super pectus suum discumbere faceret 3Joan. XIII, 23; credo ut istius Evangelii, quod per eum fuerat praedicaturus, divinam excellentiam hoc modo altius commendaret.

Notes

  1. 2. I Tim. V, 8
  2. 3. Joan. XIII, 23