TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Docet nos columba. Respondet enim de capite Domini, et dicit: Baptismum habes, charitatem autem qua gemo non habes. Quid est hoc, inquit, Baptismum habeo, charitatem non habeo? Sacramenta habeo, et charitatem non? Noli clamare; ostende mihi quomodo habeat charitatem, qui dividit unitatem. Ego, inquit, habeo Baptismum. Habes, sed Baptismus ille sine charitate nihil tibi prodest; quia sine charitate tu nihil es. Nam Baptismus ille, etiam in illo qui nihil est, non est nihil: Baptisma quippe illud aliquid est, et magnum aliquid est; propter illum de quo dictum est, Hic est qui baptizat. Sed ne putares illud quod magnum est, tibi aliquid prodesse posse si non fueris in unitate, super baptizatum columba descendit, tanquam dicens: Si Baptismum habes, esto in columba, ne non tibi prosit quod habes. Veni ergo ad columbam, dicimus: non ut incipias habere quod non habebas, sed ut prodesse tibi incipiat quod habebas. Foris enim habebas Baptismum ad perniciem: intus si habueris, incipit prodesse ad salutem