Hic est panis qui de coelo descendit. Hunc panem significavit manna, hunc panem significavit altare Dei. Sacramenta illa fuerunt: in signis diversa sunt; in re quae significatur paria sunt. Apostolum audi: Nolo enim vos, inquit, ignorare, fratres, quia patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt, et omnes in Moysen baptizati sunt in nube et in mari, et omnes eamdem escam spiritualem manducaverunt. Spiritualem utique eamdem; nam corporalem alteram, quia illi manna, nos aliud: spiritualem vero, quam nos. Sed patres nostri, non patres illorum: quibus nos similes sumus, non quibus illi similes fuerunt. Et adjungit: Et omnes eumdem potum spiritualem biberunt. Aliud illi, aliud nos; sed specie visibili, quod tamen hoc idem significaret virtute spirituali. Quomodo enim eumdem potum? Bibebant, inquit, de spirituali sequente petra: petra autem erat Christus 21I Cor. X, 1-4 . Inde panis, inde potus. Petra Christus in signo, verus Christus in Verbo et in carne. Et quomodo biberunt? Percussa est petra de virga bis 22Num. XX, 11: gemina percussio, duo ligna crucis significat. Hic est ergo panis de coelo descendens, ut si quis manducaverit ex ipso, non moriatur. Sed quod pertinet ad virtutem Sacramenti, non quod pertinet ad visibile Sacramentum: qui manducat intus, non foris; qui manducat in corde, non qui premit dente.