TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat caecus, et dixerunt ei: Da gloriam Deo. Quid est, Da gloriam Deo? Nega quod accepisti. Hoc plane non est gloriam Deo dare, sed Deum potius blasphemare Da, inquiunt, gloriam Deo. Nos scimus quia hic homo peccator est. Dixit ergo ille: Si peccator est, nescio; unum scio, quia caecus cum essem, modo video. Dixerunt ergo illi: Quid fecit tibi? quomodo aperuit tibi oculos? Et ille jam stomachans adversus duritiam Judaeorum, et ex caeco videns, non ferens caecos, respondit eis: Dixi jam vobis, et audistis; quid iterum vultis audire? Numquid et vos vultis discipuli ejus fieri? Quid est, Numquid et vos, nisi, quia ego jam sum? Numquid et vos vultis? Jam video, sed non invideo.