TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Sed qui primo venit occultus, quia venit humilis, numquid deinceps non est venturus manifestus, quia excelsus? Audistis modo Psalmum: Deus manifestus veniet, Deus noster et non silebit. Siluit ut judicaretur, non silebit cum coeperit judicare. Non diceretur, manifestus veniet, nisi primo venisset occultus; nec diceretur, non silebit, nisi quia primo siluit. Quomodo siluit? Interroga Isaiam: Sicut ovis ad occisionem ductus est, et sicut agnus coram eo qui se tonderet , fuit sine voce, sic non aperuit os suum 1Isai. LIII, 7 . Veniet autem manifestus, et non silebit. Quomodo manifestus? ignis ante eum praeibit, et in circuitu ejus tempestas valida 2Psal. XLIX, 3 . Tempestas illa tollere habet totam paleam de area, quae modo trituratur; et ignis incendere quod tempestas abstulerit. Modo autem tacet: tacet judicio, sed non tacet praecepto. Si enim tacet Christus, quid sibi volunt haec Evangelia? quid sibi volunt voces apostolicae, quid cantica Psalmorum, quid eloquia Prophetarum? In his enim omnibus Christus non tacet. Sed tacet modo, ut non vindicet: non tacet, ut non moneat. Veniet autem praeclarus in vindictam, et apparebit omnibus, et qui in eum non credunt. Modo vero quia et praesens occultus erat, oportebat ut contemneretur. Nisi enim contemneretur, non crucifigeretur: si non crucifigeretur, non funderet sanguinem, quo pretio nos redemit. Ut autem daret pretium pro nobis, crucifixus est; ut crucifigeretur, contemptus est; ut contemneretur, humilis apparuit.

Notes

  1. 1. Isai. LIII, 7
  2. 2. Psal. XLIX, 3