TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Ergo et Lazarum Dominus suscitavit. Audistis qualem, id est, quid significet Lazari resurrectio. Legamus itaque jam; et quoniam multa in hac lectione manifesta sunt, expositionem in singulis non quaeramus, ut necessaria pertractemus. Erat autem quidam languens, Lazarus a Bethania, de castello Mariae et Marthae sororum ejus . In superiore lectione meministis quod Dominus exiit de manibus eorum qui lapidare illum voluerant, et discessit trans Jordanem ubi Joannes baptizabat 5Joan. X, 39, 40. Ibi ergo Domino constituto, infirmabatur in Bethania Lazarus, quod castellum erat proximum Jerosolymis.

Notes

  1. 5. Joan. X, 39, 40