TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Denique audi et hic ex unguento isto, quomodo aliis erat odor bonus in vitam, aliis odor bonus in mortem. Posteaquam hoc fecit religiosa Maria ad Domini obsequium, continuo unus ex discipulis ejus, Judas Iscariotes, qui eum erat traditurus, dixit: Quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis, et datum est egenis? Vae tibi, miser! bonus odor occidit te. Quare enim hoc dixerit, Evangelista sanctus aperuit. Putaremus autem et nos, si mens ipsius nobis per Evangelium non proderetur, pauperum cura hoc illum dicere potuisse. Non ita est. Sed quid? Audi testem veracem: Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad illum; sed quia fur erat, et loculos habens, et ea quae mittebantur portabat. Portabat, an exportabat? Sed ministerio portabat, furto exportabat .