TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Qui sunt tamen qui vendunt boves? ut in figura quaeramus mysterium facti. Qui sunt qui oves vendunt et columbas? Ipsi sunt qui sua quaerunt in Ecclesia, non quae Jesu Christi 19Philipp. II, 21. Venale habent totum, qui nolunt redimi: emi nolunt, et vendere volunt. Bonum est enim eis ut redimantur sanguine Christi, ut perveniant ad pacem Christi. Quid enim prodest acquirere in hoc saeculo quodlibet temporale et transitorium, sive sit pecunia, sive sit voluptas ventris et gutturis, sive sit honor in laude humana? Nonne omnia fumus et ventus? nonne omnia transeunt, currunt? Et vae his qui haeserint transeuntibus, quia simul transeunt. Nonne omnia fluvius praeceps currens in mare? Et vae qui ceciderit, quia in mare trahetur. Ergo tenere debemus omnes affectus a talibus concupiscentiis. Fratres mei, qui talia quaerunt, vendunt. Nam et Simon ille ideo volebat emere Spiritum sanctum, quia vendere volebat Spiritum sanctum (Act. VIII 18, 19) ; et putabat Apostolos mercatores tales esse, quales Dominus de templo flagello ejecit. Talis enim ipse erat, et quod venderet emere volebat: de illis erat qui columbas vendunt. Etenim in columba apparuit Spiritus sanctus 20Matth. III, 16. Qui ergo vendunt columbas, fratres, qui sunt, nisi qui dicunt, Nos damus Spiritum sanctum? Quare enim hoc dicunt, et quo pretio vendunt? Pretio honoris sui. Accipiunt pretium cathedras temporales, ut videantur ipsi vendere columbas. Caveant a flagello de resticulis. Columba non est venalis: gratis datur, quia gratia vocatur. Ideo, fratres mei, quomodo videtis eos qui vendunt, propolarios, quisque quod vendit laudat: quot proposita fecerunt? Alterum propositum habet Carthagine Primianus, alterum habet Maximianus, alterum habet in Mauritania Rogatus, alterum habent in Numidia illi et illi, quos jam nec nominare sufficimus. Circuit ergo aliquis emere columbam, unusquisque ad propositum suum laudat quod vendit. Avertatur illius cor ab omni vendente, veniat ubi gratis accipitur. Nec sic erubescunt, fratres, quia per ipsas dissensiones suas amaras et malitiosas, cum sibi tribuunt quod non sunt, cum extolluntur putantes se aliquid esse cum nihil sint 21Galat. VI, 3, tot partes de se fecerunt. Sed quid in eis impletum est quod nolunt corrigi, nisi quod audistis in Psalmo, Discissi sunt, nec compuncti sunt?

Notes

  1. 19. Philipp. II, 21
  2. 20. Matth. III, 16
  3. 21. Galat. VI, 3