Sed forte ait aliquis: Baptizat quidem Christus in spiritu, non in corpore. Quasi vero alterius dono quam illius, quisquam etiam sacramento corporalis et visibilis Baptismatis imbuatur. Vis nosse quia ipse baptizat, non solum spiritu, sed etiam aqua? Audi Apostolum: « Sicut Christus, inquit, dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea, mundans eam lavacro aquae in verbo, ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam, aut aliquid hujusmodi » 2Ephes. V, 25-27. Mundans eam. Unde? Lavacro aquae in verbo. Quid est baptismus Christi? Lavacrum aquae in verbo. Tolle aquam, non est baptismus: tolle verbum, non est baptismus.