Audivimus, et manifestum est; foras ieramus, intro missi sumus. O si invenirem, dicebas, montem aliquem altum et solitarium! credo enim quia in alto est Deus, magis me exaudit ex alto. Quia in monte es, propinquum te Deo putas, et cito te exaudiri, quasi de proximo clamantem? In excelsis habitat, sed humilia respicit. Prope est Dominus. Quibus? forte altis? His qui obtriverunt cor 25Psal. XXXIII, 19 . Mira res est: et in altis habitat, et humilibus propinquat: humilia respicit, excelsa autem a longe cognoscit 26Psal. CXXXVII, 6 ; superbos longe videt, eo illis minus propinquat, quo sibi videntur altiores. Quaerebas ergo montem? descende ut attingas. Sed ascendere vis? ascende: noli montem quaerere. Ascensiones, inquit, in corde ejus (hoc Psalmus dicit), in convalle plorationis 27Psal. LXXXIII, 6, 7 . Convallis humilitatem habet. Ergo intus age totum. Et si forte quaeris aliquem locum altum, aliquem locum sanctum, intus exhibe te templum Deo. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos 28I Cor. III, 17. In templo vis orare? in te ora. Sed prius esto templum Dei, quia ille in templo suo exaudiet orantem.