TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Ipse est tamen Dominus noster Jesus Christus totus, qui videbatur, et tenebatur, et crucifigebatur? Num totus hoc ipse est? Ipse est quidem, sed non totus illud quod viderunt Judaei; non hoc est totus Christus. Et quid est? In principio erat Verbum. In quo principio? Et Verbum erat apud Deum. Et quale Verbum? Et Deus erat Verbum. Numquid forte a Deo factum est hoc Verbum? Non. Hoc enim erat in principio apud Deum. Quid ergo? Alia quae fecit Deus non similia sunt Verbo? Non: quia omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Quomodo per ipsum omnia sunt facta? Quia quod factum est, in ipso vita erat: et antequam fieret, vita erat. Quod factum est, non est vita: sed in arte, hoc est, in Sapientia Dei, antequam fieret, vita erat. Quod factum est, transiit: quod est in Sapientia, transire non potest. Vita ergo in illo erat, quod factum est. Et qualis vita? Quia et anima corporis vita est: corpus nostrum habet vitam suam; quam cum amiserit, mors est corporis: talis ergo erat illa vita? Non: sed vita erat lux hominum. Numquid lux pecorum? Nam ista lux et hominum et pecorum est. Est quaedam lux hominum: unde distant homines a pecoribus videamus, et tunc intelligemus quid sit lux hominum. Non distas a pecore, nisi intellectu: noli aliunde gloriari. De viribus praesumis? a bestiis vinceris: de velocitate praesumis? a muscis vinceris: de pulchritudine praesumis? quanta pulchritudo est in pennis pavonis? Unde ergo melior es? Ex imagine Dei. Ubi imago Dei? In mente, in intellectu. Si ergo ideo melior pecore, quia habes mentem qua intelligas quod non potest pecus intelligere; inde autem homo, quia melior pecore; lux hominum est lux mentium. Lux mentium supra mentes est, et excedit omnes mentes. Hoc erat vita illa per quam facta sunt omnia.