TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Per hoc ergo quod exposuit Dominus, quia ipse est ostium, intremus ad ea quae proposuit, nec exposuit. Et pastor quidem quisnam sit, quamvis non dixerit in ista lectione quae hodie recitata est, tamen in ea quae sequitur apertissime dicit: Ego sum pastor bonus. Quod etsi non diceret, quem alium praeter ipsum intelligere deberemus in eis verbis, ubi ait: « Qui intrat per ostium, pastor est ovium. Huic ostiarius aperit: et oves vocem ejus audiunt; et proprias oves vocat nominatim, et educit eas. Et cum proprias oves emiserit, ante eas vadit: et oves eum sequuntur, quia sciunt vocem ejus? » Quis enim alius oves proprias vocat nominatim, et educit eas hinc ad vitam aeternam, nisi qui novit nomina praedestinatorum? Unde ait discipulis suis, Gaudete quia nomina vestra scripta sunt in coelo 21Luc. X, 20 : hinc enim vocat eas nominatim. Et quis alius eas emittit, nisi qui earum peccata dimittit, ut eum sequi duris liberatae vinculis possint! Et quis eas praecessit quo eum sequantur, nisi qui surgens a mortuis jam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur 22Rom. VI, 9: et cum hic conspicuus esset in carne ait, « Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum » 23Joan XVII, 24? Unde illud est quod ait: « Ego sum ostium: per me si quis introierit, salvabitur; et ingredietur, et egredietur; et pascua inveniet. » In hoc evidenter ostendit, non solum pastorem, sed etiam oves intrare per ostium.

Notes

  1. 21. Luc. X, 20
  2. 22. Rom. VI, 9
  3. 23. Joan XVII, 24