TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Benedictus autem qui venit in nomine Domini, rex Israel, sic potius accipiendum est, ut in nomine Domini, in nomine Dei Patris intelligatur: quamvis possit intelligi etiam in nomine suo, quia et ipse Dominus est. Unde et alibi scriptum est, Pluit Dominus a Domino 3Gen. XIX, 24 . Sed verba ejus melius nostrum dirigunt intellectum, qui ait: Ego veni in nomine Patris mei, et non suscepistis me: alius veniet in nomine suo, hunc suscipietis 4Joan. V, 43 . Humilitatis enim magister est Christus, qui humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis 5Philipp. II, 8. Non itaque amittit divinitatem, quando nos docet humilitatem: in illa est Patri aequalis, in hac nobis similis: per quod Patri est aequalis, nos ut essemus creavit; per quod nobis est similis, ne periremus redemit.

Notes

  1. 3. Gen. XIX, 24
  2. 4. Joan. V, 43
  3. 5. Philipp. II, 8