TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Tunc scriptum esse, Zelus domus tuae comedit me, recordati sunt discipuli: quia zelo domus Dei ejecit istos de templo Dominus. Fratres, unusquisque christianus in membris Christi zelo domus Dei comedatur. Quis comeditur zelo domus Dei? Qui omnia quae forte ibi videt perversa, satagit corrigi, cupit emendari, non quiescit: si emendare non potest, tolerat, gemit. Non excutitur de area granum, sustinet paleam; ut intret in horreum, cum palea fuerit separata. Tu ante horreum, si granum es, noli excuti de area; ne prius ab avibus colligaris, quam in horreum congregeris. Aves enim coeli aeriae potestates exspectant aliquid rapere de area, et non rapiunt nisi quod inde fuerit excussum. Ergo zelus domus Dei comedat te: unumquemque christianum zelus domus Dei comedat, in qua domo Dei membrum est. Non enim magis est domus tua, quam domus ubi habes salutem sempiternam. Domum tuam intras propter requiem temporalem; domum Dei intras propter requiem sempiternam. Si ergo in domo tua ne quid perversum fiat satagis; in domo Dei ubi salus proposita est et requies sine fine, debes pati quantum in te est, si quid forte perversum videris? Verbi gratia, vides fratrem currere ad theatrum? prohibe, mone, contristare, si zelus domus Dei comedit te. Vides alios currere et inebriari velle, et hoc velle in locis sanctis, quod nusquam decet? prohibe quos potes, tene quos potes, terre quos potes, quibus potes blandire; noli tamen quiescere. Amicus est? admoneatur leniter. Uxor est? severissime refrenetur. Ancilla est? etiam verberibus compescatur. Fac quidquid potes, pro persona quam portas; et perficis, Zelus domus tuae comedit me. Si autem fueris frigidus, marcidus, ad te solum spectans, et quasi tibi sufficiens, et dicens in eo de tuo, Quid mihi est curare aliena peccata? sufficit mihi anima mea; ipsam integram servem Deo: eia, non tibi venit in mentem servus ille qui abscondit talentum, et noluit erogare? Numquid enim accusatus est quia perdidit, et non quia sine lucro servavit 30Matth. XXV, 25-30? Sic ergo audite, fratres mei, ut non quiescatis. Ego vobis consilium daturus sum: det ille qui intus est; quia etsi per me dederit, ille dat. Nostis quid agatis unusquisque in domo sua cum amico, cum inquilino, cum cliente suo, cum majore, cum minore: quomodo dat Deus aditum, quomodo aperit januam verbo suo, nolite quiescere lucrari Christo; quia lucrati estis a Christo.

Notes

  1. 30. Matth. XXV, 25-30