TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Diximus ergo quare hora decima: sequentia videamus. Erat Andreas frater Simonis Petri unus ex duobus qui audierant ab Joanne, et secuti fuerant eum. Invenit hic Simonem fratrem suum, et dicit ei, Invenimus Messiam; quod est interpretatum Christus. Messias hebraice, Christus graece est, latine Unctus. Ab unctione enim dicitur Christus. Χρῖσμα unctio est graece; ergo Christus, unctus. Ille singulariter unctus, praecipue unctus; unde omnes Christiani unguntur, ille praecipue. Quomodo in Psalmo dicit, audi: Propterea unxit te, Deus, Deus tuus oleo exsultationis, prae participibus tuis 20Psal. XLIV, 8 . Participes enim ejus omnes sancti; sed ille singulariter Sanctus sanctorum, singulariter unctus, singulariter Christus.

Notes

  1. 20. Psal. XLIV, 8