Hoc ergo est nobis demonstraturus: hoc demonstravit discipulis suis, qui eum in carne viderunt. Quid est hoc? Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat; sic et Filius quos vult vivificat. Aliosne Pater, aliosne Filius? Certe omnia per ipsum facta sunt. Quid dicimus, fratres mei? Lazarum suscitavit Christus: quem mortuum suscitavit Pater, ut videret Christus quemadmodum Lazarum suscitaret? An quando resuscitavit Lazarum Christus, non eum resuscitavit Pater, et sine Patre fecit Filius solus? Legite ipsam lectionem, et videte quia Patrem ibi invocat ut resurgat Lazarus 13Id. XI, 41-44. Sicut homo, invocat Patrem: sicut Deus, facit cum Patre. Ergo et Lazarus qui resurrexit, et a Patre et a Filio suscitatus est in dono et gratia Spiritus sancti; et illud mirabile opus Trinitas fecit. Non ergo sic intelligamus, Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat, ut alios a Patre resuscitari et vivificari, alios a Filio existimemus: sed eosdem quos Pater suscitat et vivificat, ipsos et Filius suscitat et vivificat; quia omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Et ut ostenderet habere se quamvis a Patre datam, tamen parem potestatem, ideo ait, Sic et Filius quos vult vivificat, ut ostenderet ibi voluntatem suam: et ne quis diceret, Suscitat Pater mortuos per Filium, sed ille tanquam potens, tanquam potestatem habens, iste tanquam ex aliena potestate, tanquam minister facit aliquid, sicut angelus; potestatem significavit ubi ait, Sic et Filius quos vult vivificat Non enim vult Pater aliud quam Filius; sed sicut illis una substantia, sic et una voluntas est.