TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Adhuc tamen Judae possesso, non a Domino, sed a diabolo, cum homini ingrato intrasset panis in ventrem, hostis in mentem: adhuc, inquam, tanti mali jam corde concepti plenus restabat effectus, cujus jam praecesserat damnandus affectus. Itaque cum Dominus panis vivus panem mortuo tradidisset, et panem tradendo panis traditorem ostendisset: Quod facis, inquit, fac citius. Non praecepit facinus; sed praedixit Judae malum, nobis bonum. Quid enim Judae pejus, et quid nobis melius quam traditus Christus, ab illo adversus illum, pro nobis praeter illum? Quod facis, fac citius. O verbum libentius parati, quam irati! o verbum non tam poenam exprimens proditoris, quam mercedem significans Redemptoris! Dixit enim, Quod facis, fac citius, non tam in perniciem perfidi saeviendo, quam ad salutem fidelium festinando; quia traditus est propter delicta nostra 6Rom. IV, 25, et dilexit Ecclesiam, et semetipsum tradidit pro ea 7Ephes. V, 25. Unde et de seipso dicit Apostolus: Qui dilexit me, et tradidit seipsum pro me 8Galat. II, 20 . Nisi ergo se traderet Christus, nemo traderet Christum. Quid habet Judas, nisi peccatum? Neque enim in tradendo Christo salutem nostram cogitavit, propter quam traditus est Christus, sed cogitavit pecuniae lucrum, et invenit animae detrimentum. Accepit mercedem quam voluit, sed nolenti est data quam meruit. Tradidit Judas Christum, tradidit Christus seipsum: ille agebat negotium suae venditionis, iste nostrae redemptionis. Quod facis, fac citius, non quia tu potes, sed quia hoc vult qui totum potest.

Notes

  1. 6. Rom. IV, 25
  2. 7. Ephes. V, 25
  3. 8. Galat. II, 20