TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Ecce audite quia Judas iste non tunc perversus factus est, quando a Judaeis corruptus Dominum tradidit. Plerique enim incuriosi Evangelii, existimant tunc periisse Judam, quando accepit a Judaeis pecuniam ut Dominum traderet. Non tunc periit, jam fur erat, et Dominum perditus sequebatur; quia non corde, sed corpore sequebatur. Duodenarium numerum Apostolorum implebat, apostolicam beatitudinem non habebat, ad imaginem fuerat duodecimus: quo decedente, et alio succedente, et suppleta est apostolica veritas, et numeri permansit integritas 12Act. I, 26. Quid ergo voluit Dominus noster Jesus Christus, fratres mei, admonere Ecclesiam suam, quando unum perditum inter duodecim habere voluit, nisi ut malos toleremus, nec corpus Christi dividamus? Ecce inter sanctos est Judas, ecce fur est Judas, et, ne contemnas, fur et sacrilegus, non qualiscumque fur: fur loculorum, sed dominicorum; loculorum, sed sacrorum. Si crimina discernuntur in foro, qualiscumque furti et peculatus; peculatus enim dicitur furtum de re publica; et non sic judicatur furtum rei privatae quomodo publicae: quanto vehementius judicandus est fur sacrilegus, qui ausus fuerit non undecumque tollere, sed de Ecclesia tollere? Qui aliquid de Ecclesia furatur, Judae perdito comparatur. Talis erat iste Judas, et tamen cum sanctis discipulis undecim intrabat et exibat. Ad ipsam dominicam coenam pariter accessit: conversari cum eis potuit, eos inquinare non potuit. De uno pane et Petrus et Judas accepit, et tamen quae pars fideli cum infideli? Petrus enim accepit ad vitam, Judas ad mortem. Quomodo enim ille odor bonus, sic ille cibus bonus. Sicut ergo odor bonus, ita et cibus bonus, bonos vivificat, malos mortificat. Qui enim manducaverit indigne, judicium sibi manducat et bibit 13I Cor. XI, 29 : judicium sibi, non tibi. Si judicium sibi, non tibi; tolera malum bonus, ut venias ad praemia bonorum, ne mittaris in poenam malorum.

Notes

  1. 12. Act. I, 26
  2. 13. I Cor. XI, 29