TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Superius dixerat Dominus ad discipulos suos: Si me persecuti sunt, et vos persequentur; si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt: sed haec omnia facient vobis propter nomen meum, quia nesciunt eum qui misit me. De quibus autem hoc dixerit si quaeramus, invenimus eum ad haec verba venisse ab eo quod dixerat, Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit: nunc vero quod addidit, Si non venissem, et locutus eis fuissem, peccatum non haberent, Judaeos ostendit expressius. De his ergo et illa dicebat; nam hoc indicat verborum ipsa contextio. De his enim dicit, Si non venissem, et locutus eis fuissem, peccatum non haberent, de quibus dicebat, Si me persecuti sunt, et vos persequentur; si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt: sed haec omnia facient vobis propter nomen meum, quia nesciunt eum qui misit me: his enim verbis et ista subjungit, Si non venissem, et locutus eis fuissem, peccatum non haberent. Judaei ergo persecuti sunt Christum, quod evidentissime indicat Evangelium; Judaeis locutus est Christus, non aliis gentibus: in eis ergo voluit intelligi mundum, qui odit Christum et discipulos ejus; imo vero non in eis solis, sed hos quoque ad eumdem mundum per tinere monstravit. Quid est ergo, Si non venissem, et locutus eis fuissem, peccatum non haberent? Numquid sine peccato erant Judaei, antequam Christus ad eos in carne venisset? Quis hoc vel stultissimus dixerit? Sed magnum quoddam peccatum, non omne peccatum, quasi sub generali nomine vult intelligi. Hoc est enim peccatum quo tenentur cuncta peccata, quod unusquisque si non habeat, dimittuntur ei cuncta peccata: hoc est autem, quia non crediderunt in Christum, qui propterea venit ut credatur in eum. Hoc peccatum, si non venisset, non utique haberent. Adventus quippe ejus quantum credentibus salutaris, tantum non credentibus exitiabilis factus est: tanquam et ipse caput et princeps Apostolorum, quod de se ipsi dixerunt, exstiterit quibusdam quidem odor vitae in vitam, quibusdam vero odor mortis in mortem 1II Cor. II, 16 .

Notes

  1. 1. II Cor. II, 16