Potest itaque videri Jesus in hac oratione non orasse pro quibusdam suis, nisi diligenter scrutemur in eadem oratione verba ejus. Si enim pro eis prius oravit, sicut jam ostendimus, qui cum illo tunc erant, postea vero etiam pro eis qui per verbum eorum in illum fuerant credituri; potest dici non orasse pro illis qui neque tunc erant cum illo quando ista dicebat, neque per verbum eorum postea, sed in eum sive per ipsos, sive quomodolibet, tamen ante crediderant. Numquid enim cum illo tunc erat Nathanael? Numquid Joseph ille ab Arimathia, qui corpus ejus a Pilato petiit, quem jam discipulum ejus fuisse iste ipse Joannes evangelista testatur 2Joan. XIX, 38? Numquid Maria mater ejus, et aliae feminae, quas ejus discipulas in Evangelio jam tunc fuisse didicimus? Numquid cum illo tunc erant de quibus saepe dicit idem Joannes evangelista, Multi crediderunt in eum 3Id. II, 23, IV, 39, VII, 31, VIII, 30, et X, 42 ? Nam unde erat multitudo illa eorum qui cum ramis partim praecedebant, partim sequebantur insidentem jumento, dicentes, Benedictus qui venit in nomine Domini; et cum eis pueri, de quibus ipse ait fuisse praedictum, Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem 4Matth. XXI, 7, 16; Psal. VIII, 3 ? Unde quingenti fratres, quibus simul post resurrectionem non apparuisset (I Cor. XV, 6) , nisi in eum ante credidissent? Unde illi centum et novem, qui cum istis undecim centum et viginti erant, quando simul congregati post ejus ascensum exspectaverunt, et acceperunt promissum Spiritum sanctum 5Act. I, 15, et II, 4? Unde erant isti omnes, nisi ex illis de quibus dictum est, Multi crediderunt in eum? Non ergo pro eis tunc oravit Salvator, quoniam pro eis oravit qui cum illo tunc erant, et pro aliis qui per verbum eorum in eum non jam crediderant, sed fuerant credituri. Isti autem nec cum illo tunc erant, et in eum jam ante crediderant. Omitto dicere de Simeone sene, qui in infantulum credidit; de Anna prophetissa 6Luc. II, 25-38; de Zacharia et Elisabeth, qui eum prophetaverunt antequam de Virgine nasceretur 7Id. I, 41-45, 67-79; de filio eorum Joanne praecursore ejus, amico sponsi, qui eum et in sancto Spiritu agnovit, et absentem praedicavit, et aliis agnoscendum cum praesens esset ostendit 8Joan. I, 19-36, et III, 26-36: hos omitto, quoniam responderi potest orandum pro talibus mortuis non fuisse, qui cum magnis suis meritis hinc abierant, et recepti quiescebant; hoc enim et de antiquis justis similiter respondetur. Quis enim eorum a damnatione totius massae perditionis, quae per unum hominem facta est, salvus esse potuisset, nisi in unum Mediatorem Dei et hominum in carne venturum revelante Spiritu credidisset? Sed numquid ei pro Apostolis orandum fuit, et pro tam multis qui in hac vita adhuc erant, nec cum illo tunc erant, et jam ante crediderant, orandum non fuit? Quis hoc dixerit?
In Iohannis Evangelium tractatus
Notes
- 2. Joan. XIX, 38
- 3. Id. II, 23, IV, 39, VII, 31, VIII, 30, et X, 42
- 4. Matth. XXI, 7, 16; Psal. VIII, 3
- 5. Act. I, 15, et II, 4
- 6. Luc. II, 25-38
- 7. Id. I, 41-45, 67-79
- 8. Joan. I, 19-36, et III, 26-36