TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Hoc autem Joannes non noverat in Domino. Quia Dominus erat, noverat; quia ab ipso debebat baptizari, noverat: et confessus est quia veritas erat ille, et ille verax missus a veritate; hoc noverat. Sed quid in eo non noverat? Quia sibi retenturus erat baptismatis sui potestatem, et non eam transmissurus et translaturus in aliquem servum: sed sive baptizaret in ministerio servus bonus, sive baptizaret in ministerio servus malus, non sciret se ille qui baptizaretur baptizari, nisi ab illo qui sibi tenuit baptizandi potestatem. Et ut noveritis, fratres, quia hoc in illo non noverat Joannes, et hoc didicit per columbam: Dominum enim noverat, sed eum baptizandi sibi potestatem retenturum, et nulli servo eam daturum, nondum noverat; secundum hoc dixit, Et ego nesciebam eum. Et ut noveritis quia ibi hoc didicit, attendite sequentia: Sed qui misit me baptizare in aqua, ipse mihi dixit, Super quem videris Spiritum descendentem, quasi columbam, et manentem super eum, ipse est. Quid ipse est? Dominus. Sed jam noverat Dominum. Ergo putate huc usque dixisse Joannem, Ego non noveram eum; sed qui me misit baptizare in aqua, ipse mihi dixit. Quaerimus quid dixerit? Sequitur, Super quem videris Spiritum descendentem, quasi columbam, et manentem super eum. Non dico sequentia; interim attendite: Super quem videris Spiritum descendentem, tanquam columbam, et manentem super eum, ipse est. Sed quid ipse est? quid me voluit per columbam docere qui me misit? Quia ipse erat Dominus? Jam noveram a quo missus eram: jam noveram eum cui dixi, Tu ad me venis baptizari? ego a te debeo baptizari: usque adeo ergo noveram Dominum, ut ego ab eo vellem baptizari, non ut a me ipse baptizaretur: et tunc mihi dixit, Sine modo; impleatur omnis justitia 10Matth. III, 14, 15 ; pati veni, baptizari non venio? impleatur omnis justitia, ait mihi Deus meus; impleatur omnis justitia, doceam plenam humilitatem: novi superbientes in futuro populo meo, novi aliquos in aliqua excellentiori gratia futuros homines, ut cum viderint idiotas aliquos baptizari, illi quia meliores sibi videntur, sive continentia, sive eleemosynis, sive doctrina, dedignentur isti fortasse accipere quod illi inferiores acceperunt; oportet ut sanem eos, ut non dedignentur venire ad baptisma Domini, quia ego veni ad baptisma servi.

Notes

  1. 10. Matth. III, 14, 15