Illum oportet crescere, me autem minui. Quid est hoc? Illum oportet exaltari, me autem humiliari. Quomodo crescit Jesus? quomodo crescit Deus? Perfectus non crescit. Deus autem nec crescit, nec minuitur. Si enim crescit, perfectus non est: si minuitur, Deus non est. Jesus autem Deus quomodo crescit? Si ad aetatem, quia dignatus est esse homo, et fuit puer; et cum sit Verbum Dei, infans in praesepi jacuit, et cum ipse matrem suam condiderit, lac infantiae de matre suxit: quia crevit ergo Jesus aetate carnis, ideo forte dictum est, Illum oportet crescere, me autem minui. Sed quare et hoc? Joannes et Jesus, quod ad carnem pertinet, coaevi erant: sex menses inter se habebant 7Luc. I, 36, pariter creverant; et si diutius ante mortem Dominus noster Jesus Christus vellet hic esse, et ipsum Joannem hic secum esse, quomodo pariter creverant, ita pariter senescere poterant: quare ergo, Illum oportet crescere, me autem minui? Primo, quia jam et Dominus triginta annorum erat 8Id. III, 23: numquid juvenis, si jam triginta annorum sit, adhuc crescit? Jam ab ipsa aetate vergere incipiunt homines, et declinare ad graviorem aetatem, et inde ad senectutem. Sed et si pueri essent ambo, non diceret, Illum oportet crescere, me autem minui; sed diceret, Simul nos oportet crescere. Nunc autem triginta annorum ille, triginta et ille: sex menses qui intererant, nullam distinguunt aetatem; magis illud invenit lectio quam aspectio.