TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quid de duobus timoribus? Est timor servilis, et est timor castus; est timor ne patiaris poenam, est alius timor ne amittas justitiam. Timor ille ne patiaris poenam, servilis est. Quid magnum est timere poenam? Hoc et nequissimus servus, hoc et crudelissimus latro. Non est magnum timere poenam, sed magnum est amare justitiam. Qui ergo amat justitiam, nihil timet? Timet plane: non ne incidat in poenam, sed ne amittat justitiam. Fratres mei, credite, et conjicite ex eo quod amatis. Amat aliquis vestrum pecuniam. Putas, invenio aliquem qui non amet? Ex hoc tamen ipso quod amat, intelligat quod dico. Timet damnum: quare timet damnum? Quia pecuniam diligit. Quantum amat pecuniam, tantum timet ne perdat pecuniam. Ergo invenitur aliquis amator justitiae, qui plus in corde damnum pertimescat, qui plus timeat exspoliari justitia, quam tu pecunia. Ipse est timor castus, ipse permanet in saeculum saeculi: non eum tollit charitas, nec foras mittit, sed magis complectitur, et comitem tenet simul et possidet. Venimus enim ad Dominum, ut videamus facie ad faciem: ibi timor castus nos servat; timor enim ille non perturbat, sed confirmat. Timet mulier adultera ne vir ejus veniat, timet et casta ne vir ejus abscedat.