« Et cum se inclinasset, inquit, vidit posita linteamina, non tamen introivit. Venit ergo Simon Petrus sequens eum, et introivit in monumentum; et vidit linteamina posita, et sudarium quod fuerat super caput ejus, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum. » Putamusne nihil ista significant? Nequaquam hoc putaverim. Sed ad alia festinamus, in quibus immorari quaestionis vel obscuritatis alicujus necessitate compellimur. Nam ista quae per seipsa manifesta sunt, quid singula etiam significent, quaerere sanctae quidem deliciae sunt, sed otiosorum, quod non sumus nos.