TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Hoc attendat, et distinguat, et noverit Charitas vestra. Baptismus quem accepit Joannes, baptismus Joannis dictus est: solus tale donum accepit: nullus ante illum justorum, nullus post illum, ut acciperet baptismum, qui baptismus illius diceretur. Accepit quidem; non enim a se posset aliquid: si enim a se quis loquitur, mendacium de suo loquitur. Et unde accepit, nisi a Domino Jesu Christo? Ab illo ut baptizare posset accepit, quem postea baptizavit. Nolite mirari: sic enim hoc fecit Christus in Joanne, quomodo quiddam fecit in matre. De Christo enim dictum est, Omnia per ipsum facta sunt 5Joan. I, 3 : si omnia per ipsum, et Maria per ipsum facta est, de qua postea natus est Christus. Intendat Charitas vestra, Quomodo creavit Mariam, et creatus est per Mariam; sic dedit baptismum Joanni, et baptizatus est a Joanne.

Notes

  1. 5. Joan. I, 3