Quapropter, charissimi, non a nobis exspectetis audire quae tunc noluit Dominus discipulis dicere, quia nondum poterant illa portare: sed potius in charitate proficite, quae diffunditur in cordibus vestris per Spiritum sanctum qui datus est vobis 5Rom. V, 5; ut spiritu ferventes et spiritualia diligentes, spritualem lucem spiritualemque vocem, quam carnales homines ferre non possunt, non aliquo signo corporalibus oculis apparente, nec aliquo sono corporalibus auribus instrepente, sed interiore conspectu et auditu nosse possitis. Non enim diligitur quod penitus ignoratur. Sed cum diligitur quod ex quantulacumque parte cognoscitur, ipsa efficitur dilectione ut melius et plenius cognoscatur. Si ergo in charitate proficiatis, quam diffundit in cordibus Spiritus sanctus, docebit vos omnem veritatem: vel, sicut alii codices habent, deducet vos in omni veritate : unde dictum est, Deduc me, Domine, in via tua, et ambulabo in veritate tua 6Psal. LXXXV, 11 . Sic fiet ut non a doctoribus exterioribus illa discatis, quae noluit Dominus tunc dicere, sed sitis omnes docibiles Deo 7Joan. VI, 45; ut ea ipsa quae per lectiones atque sermones extrinsecus adhibitos didicistis et credidistis de natura Dei non corporea, nec loco aliquo inclusa, nec per infinita spatia locorum quasi mole distenta, sed ubique tota et perfecta et infinita, sine nitoribus colorum, sine figuris lineamentorum, sine notis litterarum, sine serie syllabarum, ipsa mente conspicere valeatis. Ecce dixi aliquid quod forte inde sit, et tamen accepistis; et non solum ferre potuistis, verum etiam libenter audistis. Sed ille magister interior, qui cum adhuc discipulis exterius loqueretur, ait, Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo, si vellet nobis id quod de incorporea Dei natura dixi, intrinsecus ita dicere, sicut sanctis Angelis dicit, qui semper vident faciem Patris 8Matth. XVIII, 10; nondum ea portare possemus. Proinde quod ait, Docebit vos omnem veritatem, vel, deducet vos in omni veritate, non arbitror in hac vita in cujusquam mente posse compleri 9quis enim vivens in hoc corpore quod corrumpitur et aggravat animam [Sap. IX, 15] , possit omnem cognoscere veritatem; cum dicat Apostolus, Ex parte scimus?; sed quia per Spiritum sanctum fit, unde nunc pignus accepimus 10II Cor. I, 22, ut ad ipsam quoque plenitudinem veniamus: de qua idem dicit apostolus, Tunc autem facie ad faciem; et, Nunc scio ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum 11I Cor. XIII, 9, 12 : non quod in hac vita scit totum, quod usque ad illam perfectionem futurum nobis Dominus promisit per charitatem Spiritus, dicens, Docebit vos omnem veritatem; vel, deducet vos in omni veritate.
In Iohannis Evangelium tractatus
Notes
- 5. Rom. V, 5
- 6. Psal. LXXXV, 11
- 7. Joan. VI, 45
- 8. Matth. XVIII, 10
- 9. quis enim vivens in hoc corpore quod corrumpitur et aggravat animam [Sap. IX, 15] , possit omnem cognoscere veritatem; cum dicat Apostolus, Ex parte scimus?
- 10. II Cor. I, 22
- 11. I Cor. XIII, 9, 12