Irati Judaei responderunt: Quinquaginta annos nondum habes, et Abraham vidisti! Et Dominus: Amen, amen dico vobis; antequam Abraham fieret, ego sum. Appende verba, et cognosce mysterium. Antequam Abraham fieret. Intellige, fieret ad humanam facturam, sum vero ad divinam pertinere substantiam. Fieret, quia creatura est Abraham. Non dixit, Antequam Abraham esset, ego eram; sed, Antequam Abraham fieret, qui nisi per me non fieret, ego sum. Neque hoc dixit, Antequam Abraham fieret, ego factus sum, In principio enim fecit Deus coelum et terram 23Gen. I. 1 : nam in principio erat Verbum 24Joan. I, 1 . Antequam fieret Abraham, ego sum. Agnoscite Creatorem, discernite creaturam. Qui loquebatur, semen Abrahae factus erat; et ut Abraham fieret, ante Abraham ipse erat.