Jam ergo de resurrectione forte aliquis nostrum dicebat: Ecce resurreximus; qui audit Christum, qui credit, et transit de morte ad vitam et in judicium non veniet; venit hora, et nunc est, ut qui audit vocem Filii Dei, vivat; mortuus erat, audivit, ecce resurgit: quid est quod dicitur postea resurrectio futura? Parce tibi, noli praecipitare sententiam, ne pergas post illam. Est quidem ista resurrectio quae fit nunc: mortui erant infideles, mortui erant iniqui; vivunt justi, transeunt a morte infidelitatis ad vitam fidei: sed noli inde credere nullam futuram postea resurrectionem corporis, crede futuram et resurrectionem corporis. Audi enim quid sequatur post commendatam resurrectionem istam quae fit per fidem, ne quis putaret istam solam esse, et incideret in illam desperationem et errorem hominum, qui pervertebant aliorum sensus, dicentes resurrectionem jam factam esse, de quibus dicit Apostolus, Et fidem quorumdam pervertunt 22II Tim. II, 18 . Credo enim quia talia verba illis dicebant: Ecce Dominus ubi ait, Et qui credit in me, transiit a morte ad vitam; jam facta est resurrectio in hominibus fidelibus qui fuerant infideles: quomodo altera dicitur resurrectio? Gratias Domino Deo nostro; fulcit nutantes, dirigit haesitantes, confirmat dubitantes. Audi quid sequitur, quia non habes unde tibi facias caliginem mortis. Si credidisti, totum crede. Quid totum, inquis, credo? Audi quid dicit: Nolite mirari hoc, quia dedit potestatem Filio faciendi judicii. In fine dico, ait. Quomodo in fine? Nolite mirari hoc; quia venit hora. Hic non dixit, et nunc est. In illa resurrectione fidei quid dixit? Venit hora, et nunc est. In ista resurrectione quam commendat futuram corporum mortuorum, Venit hora, dixit; non dixit, nunc est; quia in fine saeculi ventura est.