TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Dixit ei Pilatus: Quid est veritas? Nec exspectavit audire responsum; sed cum hoc dixisset, iterum exivit ad Judaeos, et dixit eis: Ego nullam invenio in eo causam. Est autem consuetudo vobis ut unum dimittam vobis in Pascha; vultis ergo dimittam vobis regem Judaeorum? Credo cum dixisset Pilatus, Quid est veritas? in mentem illi venisse continuo consuetudinem Judaeorum, qua solebat eis dimitti unus in Pascha: et ideo non exspectavit ut responderet ei Jesus quid est veritas, ne mora fieret, cum recoluisset morem quo posset eis per Pascha dimitti; quod eum valde voluisse manifestum est, Avelli tamen ex ejus corde non potuit Jesum regem esse Judaeorum, tanquam hoc ibi, sicut in titulo, ipsa veritas fixerit, de qua quid esset interrogavit. Sed hoc audito, Clamaverunt rursum omnes dicentes: Non hunc, sed Barabbam. Erat autem Barabbas latro. Non reprehendimus, o Judaei, quod per Pascha liberatis nocentem, sed quod occiditis innocentem: quod tamen nisi fieret, verum Pascha non fieret. Sed umbra veritatis a Judaeis errantibus tenebatur, et mirabili dispensatione divinae sapientiae per homines fallaces ejusdem umbrae veritas implebatur; quia ut verum Pascha fieret, Christus velut ovis immolabatur. Hinc ea sequuntur quae injuriosa Christo Pilatus et cohors ejus ingessit; sed alia disputatione tractanda sunt.