Dixerunt ergo ad eum: Quid faciemus ut operemur opera Dei? Dixerat enim illis, Operamini escam, non quae perit, sed quae permanet in vitam aeternam. Quid faciemus, inquiunt? quid observando, hoc praeceptum implere poterimus? Respondit Jesus, et dixit eis: Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille. Hoc est ergo manducare cibum non qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam. Utquid paras dentes et ventrem? crede, et manducasti. Discernitur quidem ab operibus fides, sicut Apostolus dicit, justificari hominem per fidem sine operibus Legis 20Rom. III, 28 : et sunt opera quae videntur bona, sine fide Christi; et non sunt bona, quia non referuntur ad eum finem ex quo sunt bona: Finis enim Legis Christus, ad justitiam omni credenti 21Id. X, 4 . Ideo noluit discernere ab opere fidem, sed ipsam fidem dixit esse opus. Ipsa est enim fides quae per dilectionem operatur 22Galat. V, 6. Nec dixit, Hoc est opus vestrum; sed, Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille: ut qui gloriatur, in Domino glorietur 23I Cor. I, 31. Quia ergo invitabat eos ad fidem, illi adhuc quaerebant signa quibus crederent. Vide si non Judaei signa petunt. Dixerunt ergo ei, Quod ergo tu facis signum, ut videamus et credamus tibi? quid operaris? Parumne erat quod de quinque panibus pasti sunt? Sciebant hoc quidem, sed huic cibo manna de coelo praeferebant. Dominus autem Jesus talem se dicebat, ut Moysi praeponeret. Non enim ausus est Moyses de se dicere quod daret cibum non qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam. Aliquid plus iste promittebat quam Moyses. Per Moysen quippe promittebatur regnum, et terra fluens lac et mel, temporalis pax, abundantia filiorum, salus corporis, et caetera omnia, temporalia quidem, in figura tamen spiritualia: quia veteri homini in Vetere Testamento promittebantur. Attendebant ergo promissa per Moysen, et attendebant promissa per Christum. Ille plenum ventrem promittebat in terra, sed cibo qui perit: iste promittebat cibum non qui perit, sed qui permanet in aeternum. Attendebant eum plus promittentem, et quasi nondum videbant majora facientem. Attendebant itaque qualia fecisset Moyses, et adhuc aliqua majora volebant fieri ab eo qui tam magna pollicebatur. Quid, inquiunt, facis, ut credamus tibi? Et ut noveris quia miracula illa huic miraculo comparabant, et ideo quasi minora ista judicabant quae faciebat Jesus: Patres, inquiunt, nostri manna manducaverunt in deserto. Sed quid est manna? Forte contemnitis. Sicut scriptum est, Dedit illis manna manducare. Per Moysen patres nostri panem de coelo acceperunt, et non eis dictum est a Moyse, Operamini cibum non qui perit. Tu promittis cibum non qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam, et non talia opera operaris qualia Moyses. Panes hordeaceos ille non dedit, sed dedit manna de coelo.