TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quod vero Dominus adjunxit, atque ait, Non quomodo mundus dat, ego do vobis; quid est aliud, nisi, non quomodo homines dant qui diligunt mundum, ita do vobis? Qui propterea dant sibi pacem, ut sine molestia litium atque bellorum, non Deo, sed amico suo mundo perfruantur: et quando justis dant pacem ut non eos persequantur, pax non potest esse vera, ubi non est vera concordia; quia disjuncta sunt corda. Quomodo enim consors dicitur, qui sortem jungit; ita ille concors dicendus est, qui corda jungit. Nos ergo, charissimi, quibus Christus pacem relinquit, et pacem suam nobis dat, non sicut mundus, sed sicut ille per quem factus est mundus, ut concordes simus; jungamus invicem corda, et cor unum sursum habeamus, ne corrumpatur in terra.