TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Descendit enim ad nos, et qui paulo ante loquebatur ut Deus, coepit loqui ut homo. Ipse est tamen homo qui Deus, quia Deus factus est homo: sed factus quod non erat, non amittens quod erat. Ergo accessit homo Deo, ut esset homo qui erat Deus; non ut jam homo esset, et non esset Deus. Audiamus ergo eum et fratrem, qui audiebamus conditorem: conditorem, quia Verbum in principio; fratrem, quia natum ex virgine Maria: conditorem ante Abraham, ante Adam, ante terram, ante coelum, ante omnia corporalia et spiritualia; fratrem autem ex semine Abrahae, ex tribu Juda, ex Virgine Israelitica. Si ergo novimus hunc, qui nobis loquitur, et Deum et hominem, intelligamus verba Dei et hominis: aliquando enim talia nobis dicit quae pertineant ad majestatem, aliquando quae pertineant ad humilitatem. Ipse enim excelsus, qui humilis ut nos humiles faciat excelsos. Quid ergo ait? Demonstrabit mihi Pater his majora, ut vos miremini. Ergo nobis est demonstraturus, non illi. Cum ergo nobis sit demonstraturus Pater; propterea dixit, ut vos miremini. Exposuit enim quod voluit dicere, Demonstrabit mihi Pater. Quare non dixit, Demonstrabit vobis Pater; sed, demonstrabit Filio? Quia et nos membra sumus Filii; et nos membra tanquam quod discimus, ipse discit quodammodo in membris suis. Quomodo discit in nobis? Quomodo patitur in nobis. Unde probamus quia patitur in nobis? Ex illa voce de coelo: Saule, Saule, quid me persequeris 8Act. IX, 4 ? Nonne ipse est qui judex in fine saeculi residebit, et justos ad dexteram ponens, iniquos autem ad sinistram, dicturus est, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum: esurivi enim, et dedistis mihi manducare? cumque illi responderint, Domine, quando te vidimus esurientem? dicturus est eis, Cum uni ex minimis meis dedistis, mihi dedistis 9Matth. XXV, 31-40 . Qui ergo dixit, Cum uni ex minimis meis dedistis, mihi dedistis; et nunc interrogetur a nobis, et dicamus illi, Domine, quando eris discens, cum tu doceas omnia? Statim enim nobis in fide nostra respondet, Cum unus ex minimis meis discit, ego disco.

Notes

  1. 8. Act. IX, 4
  2. 9. Matth. XXV, 31-40