TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Illud etiam in his duobus apostolis Petro et Joanne quem non moveat ad quaerendum, cur Joannem plus dilexerit Dominus, cum ipsum Dominum plus dilexerit Petrus? Ubicumque enim se commemorat Joannes, ut nomine suo tacito ipse possit intelligi, hoc addit quod eum diligebat Jesus, quasi solum diligeret, ut hoc signo discerneretur a caeteris, quos utique omnes diligebat: quid ergo, nisi amplius se dilectum, cum hoc diceret, volebat intelligi? quod absit ut mendaciter diceret. Quod autem majus dare potuit Jesus majoris erga eum suae dilectionis indicium, quam ut homo cum caeteris condiscipulis suis socius tantae salutis, solus tamen discubuerit super pectus ipsius Salvatoris? Porro quod apostolus Petrus plus aliis dilexit Christum, possunt quidem documenta multa proferri: sed ut longe in alia non eamus, ipsius tertiae manifestationis Domini paulo superiore lectione, quae istam praecedit, satis evidenter apparet, ubi interrogans eum, dixit, Diligis me plus his? Quod utique sciebat, et tamen interrogabat, ut etiam nos qui legimus Evangelium, amorem Petri erga Dominum, et illo interrogante et isto respondente nossemus. Quod autem in eo quod respondit Petrus, Amo te, non addidit, plus his, hoc respondit quod de seipso sciebat. Non enim quantum ab alio quolibet diligeretur scire poterat, qui cor alterius videre non poterat. Sed tamen superioribus verbis dicendo, Etiam, Domine, tu scis 7Joan. XXI, 15, 16 , satis et ipse declaravit, scientem Dominum interrogasse quod interrogavit. Sciebat igitur Dominus non solum quod diligeret, verum etiam quod plus illis eum diligeret Petrus. Et tamen si proponamus quaerentes, quis duorum sit melior, utrum qui plus, an qui minus diligit Christum; quis dubitabit respondere, eum qui plus diligit esse meliorem? Item si proponamus quis duorum sit melior, utrum quem minus, an quem plus diligit Christus; eum qui plus diligitur a Christo, meliorem procul dubio respondebimus. In illa ergo comparatione quam prius posui, Petrus Joanni; in hac vero altera, Joannes anteponitur Petro. Proinde tertiam sic proponimus: quis est duorum discipulorum melior, qui minus quam condiscipulus ejus diligit Christum, et plus quam condiscipulus ejus diligitur a Christo? an ille quem minus quam condiscipulum ejus diligit Christus, cum plus ipse quam suus condiscipulus diligat Christum? Hic plane cunctatur responsio, et augetur quaestio. Quantum autem ipse sapio, meliorem qui plus diligit Christum, feliciorem vero quem plus diligit Christus, facile responderem; si justitiam Liberatoris nostri minus eum diligentis a quo plus diligitur, et eum plus a quo minus diligitur, quemadmodum defenderem, perviderem.

Notes

  1. 7. Joan. XXI, 15, 16